Annus
2 0 1 2


2dc009

Europa speciem mutare coepit

Res novae in Europa uno die evenerunt. In Gallia Hollande socialista in Sarkozyi locum successit. In Graecia partes, quae antea imperium exercuerant, minus suffragiorum acceperunt, ita ut maxima cum difficultate ea natio administrari possit. In Alemania Merkel pars in quadam regione minus suffragiorum accepit quam antea, quare pars sinistra, etsi non sola, illic administrabit. Merkel hoc tempore minus potens videtur esse. Res oeconomicas Europaeas adhuc administraverunt, quasi gemini essent, Sarkozy et Merkel. Hi statuerunt, ceteris rectoribus dexterae partis adiuvantibus, ut Europae res publicae, quae aere alieno laborarent, impensis publicis maxima cum severitate, atrocitate paene dicam, parcerent si mutua accipere vellent.

Multi, praesertim qui in administratione publica operam dederant, dimissi sunt. Quo magis aere alieno res publicae laboraverant, eo plures (in Graecia plurimi) dimissi sunt. Gravissima et admodum obnoxia violentiae increbrescenti facta est in Graecia res oeconomica, ubi civium maior pars praeteritorum rectorum culpas solvit. Hoc sine dubio iniustum est. Extremae partes, dexterae et sinistrae, plus suffragiorum acceperunt et, quod in adversis rebus fieri solet, xenophobia caput extulit (“quisque pro domo sua”, advenae, extraeuropaei presertim, repellendi sunt”). In Gallia Hollande promisit se omnibus viribus nisurum esse ut res oeconomica in tota Europa ampla fiat: estrema severitas - inquit - Europam soffocat, ad sanitatem non perducit. Merkel, Sarkozyo demisso, necesse erit opinionem mutare et, Monti, Hollande ceterisque rectoribus adiuvantibus, eniti ut totius Europae res oeconomica in melius mutetur. Quid de Graecia? Sine Europa Graecia, sine Graecia Europa non est; hoc opus est omnes legislatores (Graecos praesertim) intellegere.

Mutatis rebus, Graeciae et ceteris nationibus, difficultate pecuniaria affectis, auxilium ab Europa ferendum erit: simul Europae nationes salvae evadent, simul cadent. Metus est ne, pessima re oeconomica permanente, violentia, desperatio, xenophobia in rationis locum succedant., quod pro certo quoquo modo vitandum est. Europa esse non potest solum commeatus et €uro; communitas populorum est, quorum fatum unum.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae