Annus
2 0 1 2


2cb001

Profestrix aut diva?

In quadam schola Californiana, cuius nominis recordari nolo, magistra quae scientiam docebat pueros munus supplementarium exercebat. Lectionibus diei finitis, domum regressa relaxabatur aliquantisper, deinde mutato habitu ne oculos curiosos alliceret, nam speciosa erat, ad alia studia pergebat. Ibat velato vultu ad Studium quoddam Californianum, ubi docebat non scientiam impuberes sed sexum adultos, cum stellam pornographicam ageret. Sic egisse dicitur, ut honoraria rotundiora perciperet. Sed fortasse fuit casus vel error vocationalis, quis scit?

Haec autem consuetudo desivit, ubi scholares docuerunt rectorem scholae pelliculas generis rubri quas invenerunt in Internexu, in quibus actrix flagrans ipsa profestrix erat. Qua re cognita, a munere professorio discedere iubetur. Iam potest exercere melius mimmicam, quae impedimentis magisterii vacat. Igitur scholae magistri hortantur pueros ne quaerant pelliculas profestricis suae quae in suburbiis Internexus inveniuntur. De aliis actricibus, quarum pelliculas quaerere possint, nihil dicunt, quamvis ipsi sunt procul dubio in eo genere versati. In titulo huic epistulae adsignando incertus fui, quam professionem primum amplexa sit, divae an magistrae.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae