Annus
2 0 1 2


Politici Europaei:

Politici Europaei: Petrus Aloysius Bersani

Vernacule Pier Liugi Bersani, Factionis Democraticae Secretarius, Bettolae in Italia Septentrionali anno 1951 e permodestis parentibus natus, quamvis sinistrano in orbe militet tamen democratiam fovet, libertati favet ministroque nunc primario Mario Monti, qui nulli factioni intersit, periodum legalem usque ad annum 2013 conservandam putat.  Marius autem Monti inter disputationes politicas sub Silvio Berlusconi actas, minister primarius creatus est eo consilio ut technicis et oeconomistis magisquam policitis et factionibus innixus, rempublicam ad ordinem fiscalem et ad progressum duceret; indeque mense Novembri anni 2011, ubi Marius Monti adeptus est munus, quaerebatur utrum politici sinerent oeconomistam gubernare.

Italia igitur, quae in politico atque oeconomico discrimine iampridem versatur et interdum ad abyssi fauces appropinquat, poscit politicos qui non sua sed commoda generalia et bonum communem foveant, adeo ut Romae nepotes, qui saepe atavorum sunt immemores, honesto loco inter nationes fruantur. Itaque  non mirum esset quemdam politicum sinistranum, qui ad dextram paulatim modicos dat gradus, in comitiis anni 2013 victurum esse, praesertim si philosophiae eiusque historiae, cui operam in universitate dedit, non erit omnino immemor.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae