Res prosperae denuo in Europa?
Res prosperae denuo in Europa?
Etsi pericula timoresque adhuc Europaeos afficiant,
tamen in extremo cuniculo lucescit; euro enim superstes fore
putatur et nationes quae nuper prope decoctionem
versabantur, nunc videntur convalescere: Graecia,
Hibernia, Italia, Lusitania, Hispania. Germania vero sese roborat
et ultra Europam Status Uniti numeros meliores quam antea in
mercando computat; Iaponia quoque quamquam terrae motu est
vulnerata paulatim redintegratur.
In Europa harum rerum in Mario Draghi causa a plerisque
ponitur; is enim Argentariae Centralis Europaeae praesidiatum
gerit et euronum mille miliones per licitationes in mercatum
nummarium apportavit; inde mercatores atque collocatores mediocri
optimismo fruuntur, debitique tamen fiscalis chirographa Graeca,
Lusitana, Hibernaque nondum audent accipere. Francogallia
autem et Italia versuras agunt ut pecuniam maiore fenere debitam
in ratas (Anglice: rates) minores vertant. Itaque
res oeconomicae adversae videntur retentae, neque tamen
superatae. Omnimodis inpraesentiarum putatur exitium argentarium
in infirmioribus nationibus non esse venturum, atque
Euronationibus esse Eurofiduciam ubique colendam.
Scripsit Paulus Kangiser
|