De regione Cyrenaica
De regione Cyrenaica
Anno
2011 multi, cum libertatem incolae postularent, celeriter
putarunt in Africa Septentrionali Ver Arabicum adesse; sed
aliquot nationes in perturbationibus adhuc versantur, vel in
Libya ubi postquam Mahummad Gaddahfi deiecerunt, disputatur utrum
natio sit adunanda an res publica foederata creanda. Ex Libyae
tribus regionibus, duae sunt prosperiores: et Tripolitana et
Cyrenaica. In hac regione, quae petroliferis puteis abundat,
emerserunt duces qui unitatem Libycam adversantur et, loco
gubernationis centralis, systema politicum foederale postulant,
quo maiore autonomia fruantur.
Consilium
Nationale quod est indolis transitoriae, et nunc rempublicam vix
tenet, etiam armis si opus esset illis autonomistis minatur; inde
bellum instat civile nam incolae arma deponere ubique negant.
Tribus enim, quae antequam Gaddahfi rem publicam teneret, olim
viguerant, nunc paulatim reintegrantur. Haec omnia obstant
quominus Libyae socii et petrolei emptores perspiciant
collocutorem certum quocum de negotiis tractetur; inde magna erit
incertitudo si in Africa Septrentrionali aliae nationes
autonomiam postulaverint.
Scripsit Paulus Kangiser
|