ccc
De commutatione tuberosa
Grave discrimen oeconomicum Graecorum artis rebus laborantium
aciem ingenii exacuit. Nam agricolae solana tuberosa directo
venum dare coeperunt, ne familiis ullus interecessionis sumptus
inanis amplius imponatur: quod primum in regionibus
septemtrionalibus, nunc etiam Athenis fieri narratur. Singulo ita
eurone tria chiliogrammata veneunt, cum in emporiis dupla pecunia
stent. Tam agricolas quam emptores iuvat proxima venditio,
neglectis tam magnae quam parvae commeatuum copiae mercatoribus.
Suum quisque numerum saccorum solanorum tuberosorum ante tempus
petit pecuniam repraesentans itaque receptionis documentum
accipiens, agricolae pro merce committendum. Etiam municipia
venditionibus directis intersunt.
Quam ob rem nonnullis magnis emporiis solanorum tuberosorum
pretium deminuendum fuit. Verisimile est idem aliis alimentis
popularibus futurum esse, sicut oryzae, farinae tritici et olivo,
nam parvae sunt mercedes (quarum minimae D euronum sunt), pretia
increscentia. Commutatio tuberosa incolarum videtur esse callidum
artificium ad angustias intolerabiles superandas.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|