Annus
2 0 1 2


Aliquid de "

Aliquid de "globalizatione" dicere liceat

Quid est “globalizatio”? Omnibus constat esse per totum orbem transitum hominum, nuntiorum, imaginum, omnium generum bonorum, idque multo velocius quam antea (“clic” omnia movet!) evenit, ita ut orbis denique minor factus esse videatur. Quamobrem mirum non est si in islamicis nationibus iuvenes praesertim maiorum mores non amplius tolerant, libertates contra propugnant, quibus iam diu alibi populi fruuntur (exempli causa scholam adire, autoraedam ducere, suffragium ferre et cetera); non tolerant religionis praecepta ut leges valere, patrem pro filia (etsi invita) sponsum eligere. Sunt filiolae quae patrum iussus misere accipiant; sunt contra quae his obstent.

Quis ignorat cuiusdam Hinae pakistanae (haec in Italia vivebat) triste fatum, quae necata est quod italicum modum vivendi accepisset et nubere recusavisset cuidam in Pakistano viventi (aetate provecto) a patre electo? Pudebat hunc quod filiola maiorum moribus et patris potestati obstaret; tolerare non poterat se a ceteris pakistanis minoris haberi quam antea; timebat praesertim ne a Pakistanorum communitate amoveretur. Plus quam patris amor potuit superstitio et religio!

Quid praeterea de tristi fato, quod in Bangladesh nuper duos adolescentes ad mortem perduxit? Vi coacta filiola sedecim annos nata viro multo maiori nato nupserat. Die constituta eadem et pristinus amans turrem quandam ascenderunt, unde paulo post manibus fascia colligatis se deiecerunt. Horrendae res et in Europaeis et in islamicis nationibus eveniunt: eadem libertatis penuria eas efficit, sic ut mors vitae infelici anteponenda videatur

Sperandum est res in toto orbe mutari posse, etsi gradatim sed velocius quam antea … “globalizatione” adiuvante.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae