Factiones Armatae Rebelles Columbianae (
Factiones Armatae Rebelles Columbianae (FARC)
Ut breviter nuper (26/2/2012) nuntiaveramus Factiones Armatae
Rebelles Columbianae (FARC), quae sunt quidam manipulus
tromocraticus, se posthac a raptibus abdicaturas esse
affirmaverunt; huic manipulo mos est innocentes eripere et in
silvis Columbiae obsides retinere, eo consilio ut aut
redemptionis pretium a parentibus agnatisque aut sociorum reorum,
qui in carcere custodiuntur, libertatem ab auctoritatibus
publicis postulet.
Unde ortae sint hae Factiones? Anno 1948º Bogotae, in urbe
capite Columbiana, Georgius Gaitán, advocatus egregius et
notissimus, qui factiones politicas sinistras gerebat, die 9º
mensis Aprilis paulo post meridiem in media urbe palam
interfectus est; inde ortus ubique tumultus, nam populus, qui
Georgium Gaitán patronum suum habebat, in vias et plateas fecit
magnos concursus, aliqua aedificia vehiculaque incendit, cum
custodibus publicis acriter pugnavit. At non solum in oppidis sed
etiam in agris tumultus fiebant; latifundorum igitur domini, quod
magnam rebellionem timerent, manus armatas quae agros pacarent
miserunt; exercitus gubernamentalis et adfuit; agrestes tunc alii
in oppida profugerunt, alii arma in latifundistas sumpserunt,
quod Factionum FARC fuit initium; praedones quoque occasionem
nacti villas rusticas populabantur; hi omnes saepe immane
crudeliterque egerunt.
Ut putatur, Fationes FARC a Republica Bolivariana (id est,
Venetiolana) foventur; certum esse dicitur atque Hugonem
Chávez cum tromocratum ideologia congruere atque Factiones
in mercandis stupefactivis interesse. Hugo Chávez anno 2008 in
duabus mulieribus liberandis tantopere interfuit ut non solum
aptum mediatorem, sed potius rebellium procuratorem legatumve se
gessisset.
Quaedam mulier, ex obsidibus tunc liberata, narravit obsides
militares et custodes publicos, qui adhuc penes Factiones FARC
permanent, catenis ad collum totum diem vivere, et victum fere
semper eundem omnibus obsidibus habere: oryzam cum pisis,
faseolis lentibusve; cum vero animal silvestre forte quidam obses
(non miles) caperet, carnem comedere posse; in lectulis
pensilibus aut super plasticos in solo positos dormire; ibi
auxilium medicum esse nullum, nullam in morbo gravi spem; obsides
paludismo insectorumque morsibus, qui plagas leprae similes
gignunt, esse affectos.
Chávez enim quondam postulavit Factiones Armatae Rebelles
Columbianae non in tromocratibus sed in organizationibus, quae
praedispositionem politicam moliuntur, numerari oportere, quorum
membra totam Americam armis liberare cupiunt (tromocrates vero
putantur non ab nomine sed ab ipsorum facinoribus).
Factionum FARC dux olim habebatur Emmanuelis Marulanda Vélez,
dictus etiam vernacule "Tirofijo" (quod nomen posset
Latine reddi "Certus-ictus", nam quo scepletum
collineabat ibi telum inferebat). Hic natus anno 1930º,
Factionum abhinc annis quinquaginta conditor, anno 2008 mortuus
est, ex quo fit ut Factiones in discrimine pervenerunt quoniam,
cum non facile dux suus eligendus esset, sese in varios manipulos
segregaverint. Praeterea Hugo Chávez gravi morbo affectus forte
auxilium Factionibus FARC iam ferre non potest vel non vult. Haec
possint esse causae ex quibus Factiones nuntiaverunt indutias
atque decem militum libertatem.
Scripsit Paulus Kangiser
|