IN SCHOLA MURIS COLORES LAETOS INDUXIT
In schola muris colores
laetos induxit
Antequam munus solveret, cuidam ludi custodi
(qui ferruminator fuerat antea), optime visum est donum scholae,
in qua operam per duodeviginti annos dederat, permittere: suo
sumptu, duabus collegis adiuvantibus, aestatis mensibus (cum
aulae faucesque, pueris absentibus, maeste silentium faciunt)
muris colores laetos induxit, qui sine dubio faciunt ut discipuli
laeto animo in scholis vivant et discant. Quamdiu imagines a
pueris delineatas in muris crusta detractis viderat! Ei videbatur
has imagines talium murorum pudere. Munus meum
dicere solebat - semper dilexi; in otio languescere mihi invisum
fuit.
In rei publicae sedibus
summum otium regnare multis (compluribus
dicam) persuasum
est. Quamobrem in odio habentur qui rei publicae administrationi
operam dant. Custos, de quo loquimur, hanc opinionem, etsi
partim, confutat. Omnes magistri magistraeque custodi maxime
gratulati sunt; non est dubium quin discipulorum parentes quoque
gratulaturi sint, qui scholarum inopiae conscii, saepe pecuniam
ad varias scholae necessitates praebeant. Urbis praefectus, re
cognita, in municipium custodem invitavit, eique praemium dedit.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|