Annus
2 0 1 2


Untitled

"Quamvis omnes, non ego"

Iam toto orbe imago photographica nota est per interrete vagans, impressa Idibus Iuniis anni MCMXXXVI apud navalia Hamburgensia, dum navis in mare deducitur, in qua conspici potest unus tantum in turba frequentissima, cum omnes brachium intendant, brachiis complicitis manere. Quae photographia Germaniae conscientiae ut solacium videtur probatque non omnes Germanos sponte carnifices fuisse.

Verba Evangelii (Matt. 26,33) “Quamvis omnes, non ego” quae studiosus historiae Joachim Fest elegit ut titulum suae vitae descriptionis patrem contrarium factioni Hitlerianae memorans, etiam operarius Augustus Landmesser dicere potuit. Qui, adscriptus Socialismo Nationali usque ad annum MCMXXXV, a factione defecit quippe cum Municipium Hamburgense recusavisset quominus ex lege coniugium confirmaret cum sponsa gravida Hebraea Irma Eckler quae postea ei duas filias genuit. Pater in vincula coniectus est cum “genus dedecore affecisset”. Filiis non concessum est eius nomen legitimum habere. Aliquot post annos in campum captivis internecandis ille relegatus est sed, ut videtur, missus ad proeliandum in prima acie in Russiam, anno MCMXLII illic interiit. Eodem anno etiam mulier captiva periit gasio enecta.

Imago photographica inventa est anno MCMXCI et actis diurnis “Die Zeit” edita est; filia minor natu quae elegerat sibi servare matris nomen etiam postquam senatus Hamburgensis parentum matrimonium ratum habuit, ex operis loco et tempore patrem certe agnovit. Non omnes concordes ipsum agnoscunt, sed utique imago facta est signum seditionis silentis adversus regimen Hitlerianum. (In epitomen coactum a Quotidiano.net”, d. 10 mensis Februarii anno 2012).

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae