Aquae olim deficient?
Aquae olim deficient?
Aqua omnibus viventibus prodest, necnon hominibus qui et
domestico usui et in agris colendis atque fabricationibus vel
rebus fodinariis electricitateque generanda atque in circumiectis
servandis ea utuntur. Aqua autem in nostro planeta abundat nam
tres eius partes aqua coopertus est; maior igitur aquarum pars
mari continentur.
Quod ad ipsos homines pertinet, centesima pars est nobis in
usu; attamen abhinc sexaginta annos ob incolarum incrementum in
dies plus aquae requiritur et hominibus et agriculturae, cui
maxima aquarum pars est necesse, necnon hodiernis industriis.
Copia autem et penuria aquarum non sunt in singulis nationibus
eaedem, nam aqua ex rerum natura impariter distribuitur neque
imber in terram semper eodem modo cadit; inde fit ut aliquot
nationes siccitate paene perenni afficiuntur. Etiam putatur
mutatione climatica res in peius evenire posse atque graves
certationes propter aquam inter nationes orturas esse, nam et
agricolae et fabricatores sibi plus liquoris in dies postulaturi
sunt. Sed contra sunt signa temporum quae nobis spem ferunt
futuri melioris. Non enim est comprobatum aquam ob mutationem
climaticam deminutum iri, sed, quod est creditu facilius, pluviae
diversis locis cadent, ita ut terrae quae antea fuerunt aridae
postea erunt umidiores et vice versa; ex quo aliquot regiones
penuriam patirentur at tota aquae vis similiter in toto planeta
permanebit.
Aliqui verentur ut aquarum quanti sit copia agnosci possit et
idcirco certitudine careamus de vero et securo metiendi modo; at
saepe huius rei oblitum est: utilitatem technologiae ope in dies
maximam ex minore aquarum copia haberi posse, adeo ut plurimis
rebus usus satisfaciat.
Videamus vero aliquot nationes quae aquae vel carent vel parum
habent. Israeles, quibus aqua non est satis, et plantaria
guttatim irrigant et quae aqua ab exteris coluntur, ea important
vel holera pomaque; itaque ipsi minus aquae impendunt, nam,
ut dicitur, aqua virtuali utuntur, id est, aqua quae
holera pomaque in exteris terris irrigavit. Kuwaitiensis
autem terra omnium aquis egenissima est, sed ex mari aqua
desalinata magno pretio utuntur; inde igitur comperitur eos, qui
aqua naturaliter carent vice aquae pecunia uti posse; in aquis
vero regendis ducendisque opum etiam ingentium opus est ne
calamitates oriantur; itaque in terra Batava quae libra
marina inferior est et quae facile inundatur, magnae moles
fluctibus opponuntur et inundationes vitantur; quae quidem moles
magno pretio extruuntur.
In nationibus vero evolutis perpauci aquam potu salubrem
desiderant, nam omnibus sufficit; sed contra in Africa multi
populi aqua salubri carent non semper propter aquae inopiam sed
quod techonologia carent ut aquam ex puteis quaerant, exhauriant,
purgent; qua de causa non pauci Afri morbis ex aqua contaminata
afficiuntur. Aquae igitur valde necessariae sunt sed tamen
magis necessariae sunt opes ab oeconomico progressu acquisitae;
scimus enim in nationibus bene moderatis id fieri; ibi imprimis
agendi mercandique libertate cives fruuntur et deinde leges, si
casus ferat, quae prosint omnibus et quae incrementum oeconomicum
foveant, rogantur atque approbantur.
Scripsit Paulus Kangiser
|