Europa orientalis frigore vexaturIn tota Europa orientali hoc tempore homines frigore insolito vexantur.
Europa orientalis frigore vexatur
In tota Europa orientali hoc tempore homines frigore
insolito vexantur. Non solum in Russia atque in Ucraina CC
fere homines adhuc frigore perierunt, quin etiam in Italia sunt,
qui hac tempestate gelidissima interierint.
Moscoviani interdiu frigore XX graduum dolebant; frigore
plus XXX graduum in Ucraina XXVIII homines heri tantum periere:
quorum plurimi tecto carebant. LXIV cadavera adhuc in viis
inventa esse dicuntur. Omnino in Ucraina plus C homines
frigore mortuos esse ferunt; plus MCC membris frigore
perustis in valetudinaria deducti sunt.
Meteorologi timent, ne frigus ingravescat ingenti aeris
frigidissimi copia ex Sibiria orta usque ad Oceanum Atlanticum
profluente.
In Sibiria scilicet loca multo frigidiora inveniuntur: in urbe
Iakutsk interdiu frigus XXXI graduum mensi sunt, quod quidem in
ea regione plerumque fieri solet. Oimiaci, in oppido Iacutiano,
fuit frigus LI graduum; quod ibi minime est insolitum: anno
MCMXXXIII thermometrum LXVIII gradus frigoris indicavit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|