Annus
2 0 1 2


De certamine harpasti in Europa

De certamine harpasti in Europa

Post duas hebdomadas et multa proelia, victorem harpasti (handball) in Europa tenemus. Per quattuordecim dies sedecim populi de titulo pugnaverunt. Nunc hunc populum habemus. Est Dania. In ludo ultimo competitorem Serbiam XXI punctis contra XIX vicit. Adhuc Dania bis victor est.

In summa, dici potest: Cum defensor tituli Europae, mundi et Olympiorum Gallia victa sit, populi de ex-Iugoslavia harpastum recipiunt. Iam in praevio grege lusorio Gallia solum tertia erat. In grege lusorio secundo cum gradu VI fefellerunt. Neque Karabatic (Gallia) neque Omeyer (Gallia) servare potuerant. Interea homines sicut Stojkovic (Serbia) aut Kopljar (Croatia) aut Lazarov (Macedonia) orbem explorare.

Atque populus paternus harpasti Germania lentissimus ad vim antiquam pervenit. Germaniam a Heino Brando relictam Martin Heuberger sustinet. Quamquam victor grege lusorio praevio erat, tamen in grege lusorio secundo discedit et somnium magnum de Olympiis anni MMXII in Londinium dissolvit.

Nunc duo annos longos exspectamus summa peritiam Europae in Dania. Sed proximo anno certamen mundi in Hispania est. Ibi populi omnes conatus novos tenent.

Scripsit Janus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae