Discipula in schola modo natae mammam praebet
Discipula in schola
modo natae mammam praebet
Animos movet res quae in quadam
Campaniae urbe evenit
Discipula quaedam, tredecim annos nata,
schola aberat, cum eius esset illuc ire. Rectrix, cum conata
esset hanc discipulam ad scholam recipere, investigatione facta,
eam invenit duobus mensibus ante peperisse atque modo natae
providere. De hac re edoctus, iudex qui minoribus aetate
incumbit, cum nullus propinquus maior aetate esset qui natae
providere posset (pater septendecim annos natus est!), sententiam
fecit: mater ad scholam eat, secum natam ferat ut possit ei
mammam praebere. Quamobrem schola eadem facta est ac … modo
natorum ludus: nam tertia quaque hora parva mater condiscipulos
deserit ad filiolae providendum.
Dum mater discipula magistros audit, numquam
nata sola deseritur, certatim enim et laeto animo qui in schola
operam dant natam in sinu tenent. Sine dubio res in longum non
differetur.
Scripsit Domenicus Caveosanus
|