Annus
2 0 1 2


Centum annis post Titanic naufragium Italica Costa Concordia.

Centum annis post Titanic naufragium Italica Costa Concordia...

Centum annis praeteritis, Italica navis (parva urbs fluitans haberi potest), quae peregrinabundos delectationis causa per mare Medium vehit, prope insulam Igilium (in Tuscia sitam) scopulum offendit. Supra quattuor milia hominum in nave erant, cum grave factum evenit. Terribilis fragor auditus est, navis obscuritate parumper operta est. Gubernator peregrinabundorum animos confirmare conatus est, adfirmans nullum esse periculum. Re vera navis declinare incipiebat, magis magisque erat declinatura. Maxima fuit perturbatio; una hora frustra praeterita, omnes navem delinquere iussi sunt, quae res difficilis factu fuit, quod navis iam nimis declinata erat. Sed gubernator, cuius proprium erat ultimus navem relinquere postquam omnes descendissent, munere non functus est, quapropter in custodiam coniectus est. Usque ad hoc tempus sex hominess mortui inventi sunt, sedecim absunt. Adiutores, etsi in gravi periculo versantes (quod navis omnino mergi potest), in omnibus navis locis speculare perseverant.

Quare hoc naufragium? Proxime ad insulam navis vecta est, illuc ubi scopuli emergunt. Saepe naves delectationis causa vagantes haud procul ab insula transierant (etiam insulae praefecto postulante) ad incolis et peregrinabundis spectaculum praebendum. Postremo Costa Concordia navis ultra modum prope insulam advecta est, et fuit naufragium. Omnes ab insulae incolis excepti sunt, cibos et vestimenta acceperunt, nonnullis parochi hospitium in ecclesiis praebuerunt. Indigne navis gubernator munere functus est, admodum laude digni insulae incolae fuerunt.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae