Annus
2 0 1 2


DE FEMINARUM RECLAMATIONIBUS IN INDIA ADVERSUS VIM AC STUPRUM.

De feminarum reclamationibus

in India adversus vim ac stuprum

Inermis puella die 16 mensis Decembris in vehiculo publico Novae Delhi coram sponso vincto, pugnis et calcibus imposito silentio, a VI adulescentibus violata est, deinde verberata assere ferreo, tandem in viam a laophoro currenti obiecta ut lusus iam taedio affectus. Ante biduum periit infelix post longam extremamque mortis colluctationem. Quod Novae Delhi vehementes reclamationes praesertim feminarum tota nocte excitavit: vigiliae autem ad preces sumptae sunt. Interea qui rei putantur comprehensi sunt.

Erga tam efferatam vim fieri non potest ut non hoc rogemus, praesertim cum cognitum sit autoraedarium inter violatores fuisse: cur tam expedite femina deprehendi potuit in media urbe sub omnium oculis? Nonne aliquis conspexerat et audiverat quid accideret? An nemo auxilium dedit vel petivit?

Violentiam adversus feminas semper exstitisse historia docet sed hodierno tempore citato gradu atque impudentius incedit, velut si feminarum genus puniendum esset sua peculiari natura, suis optatis somniisque, sua laetae vitae spe. Novissima vis feroci ac furenti facie est, prope theatrali, ulciscendi cupida, prorsus etenim tragica. Huic sceleri nova vox creata est: feminicidium. Nec tantum in India, ubi ex antiquissimo more feminae saepissime infantes a parentibus vel adultae fictis causis a propinquis interfectae sunt atque interdum locis remotis interficiuntur, sed etiam in Italia legibus vigentibus humanioribus centum viginti feminae hoc anno necatae sunt cum abire ac maritis discedere vellent.

Toto orbe acta infanda adversus genus femininum augent immo ut belli apparatum ostentatum videntur: a nefariis putatur unam feriendam ut omnes terreantur. Tamen sontes saepe extra poenam manent, quia clam ab is qui summam imperii habent adprobantur, speciem benevolam et paternam ostendentes, re vera occulti auctores, qui opinionis communis participes sint. Sed nunc feminae Indae rebellaverunt: puella tam atrociter violata signum animosae rebellionis facta est: auctoritates attonitae verbis puellam defenderunt obiurgata iniusta nece. At num quidnam decreverunt recentioribus annis ut  tutiorem vitam mulieribus redderent? Interea puellae exsequiae inter tumultuantes celebratae sunt nec vehementes reclamationes intermissae.

(Breviter recensitum a “Corriere.it” 30-12-2012)

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae