Annus
2 0 1 2


Pope Benedict in Christmas plea for Syria solution

Pontifex Urbi et Orbi alloquitur

Pontifex catholicus Benedictus XVI orationem Urbi et Orbi coram fidelibus in foro Sancti Petri congregatis habuit, ut mos est die Natali Jesu Christi.

Omnes partes bello civili Syriam dilaceranti certantes ad colloquia adhortatus est, ut pax restituatur: "Vos oro atque obsecro - inquit - ut cruoris effusioni finis imponatur et profugis auxilium afferatur. Utinam pax emicet ex ipso Syriae populo, sauciato et disiuncto propter bellum in inermes saevum, in innocentes rapax!" A coeptis tumultibus putantur XXXX milia homines summatim interiisse.

Etiam de caedibus Nigerianis allocutus est pontifex, quibus septimanatim Christifideles a fanaticis Muslimis in templis interficiuntur: quod etiam nocte praeterita factum est, dum missa Natalicia celebratur. Ex novo Sinensium praesidenti petiit ut omnibus religionibus parceret, auxilio ad societatem fraternam creandam agnito, et primum Dei benedictionem in Sinarum rectores invocavit. Christianos omnes admonuit, ut in sua quisque vita properatione oppressa locum et tempus Deo dicent.

Pridie diem Natalem Domini missa nocturna non media nocte sed ante duas horas coeperat, ne pontifex aetate provectus nimio labore oneraretur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae