DE HORRENDA PUEORUM CAEDE
De horrenda puerorum caede
Adamus Lanza, adulescens viginti annorum,
mente alienatus, in civitate Connecticut, Oppidi Novi (Newtown),
circiter centum kiliometra a Novo Eboraco infandam caedem apud
scholam puerilem patravit: XXVII perierunt ex quibus XX pueri
variae aetatis inter quintum et decimum annum. Armis instructus ,
ante triduum in scholam irrupit ubi ipse discipulus fuerat, ubi
mater magistra erat quae a filio domi eodem mane occisa erat.
Horribile dictu, arma ipsi matri erant, eorum studiosae
collectrici. Adulescens nigris vestimentis cum thorace
antiglandario et quattuor armis ignivomis quasi ad bellum se
conferret, centum saltem glandes metallicas caeco impetu emisit;
iam ingrediens, statim praesidem et scholae psycologam occidit. Sed atrocior internecio parvulorum facta est: totus
grex ludi infantilis iam non nominatim appellatur, quia non
respondere potest. Postea cognitum est de maxima magistrarum
duarum virtute: altera complecta discipulos usaque corpore ut
scuto usque ad extremum exitum defendit; altera ianuam conclusit
et XX discipulos abditos in armariis servavit; praeses autem
antequam occisa est periculum sonitu conclamavit.
Scelestus mortuus in ludo inventus est:
incertum est utrum sibi letum consciverit an occisus sit. Praeses
Obama cives lacrimans adlocutus est ac tam acerba funera
deploravit, etiam magistras aliosque qui immerito perierunt
commemorans. Interea controversia exorta est de usu armorum ac de
nimia commoditate ea comparandi.
Scripsit Lydia Ariminensis
|