Pussy Riot woman moved to solitary cell over tensions
De puellis captivis
Maria Alyokhina et Nadesda Tolokonnikova, ambae XXII annos
natae, custodia bienni damnatae, Catharina Samutsevich post
provocationem dimissa: talis fuit sors trium puellarum Russarum (quas
in imagine adposita vides) quae mense Februario praeterito
in templo cathedrali Moscuensi Christo Salvatori dicato iocosam
et impiam cantiunculam cecinerunt praesidenti Vladimiro Putin
irridentem. Iudices eas violentiae ex religionis odio ortae
damnaverunt.
Agentura Russa Izvestia recenter imagines photographicas trium
captivarum in boreali frigore ambulantium per interrete
divulgavit. Paulo ante Maria petiit, ut in alium carcerem apud
oppidum Berezniki situm tranferretur: nam cum ceteris captivis
iurgio contenderat, quod ieiunio reclamandi gratia particeps esse
nollet. In ambobus locis aspere vivi narratur.
Tres puellae, quae sibi nomen "Pussy Riot"
tribuerant, victimae celeberrimae sunt regiminis Russi: quarum
liberatio ex toto orbe postulatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|