Caedes renovatur in oriente medio
Caedes renovatur in oriente medio
Totam noctem exercitus Israëlianus et armati Palaestini
missilia utrimque invicem conicere perrexunt, belli periculum in
oriente medio renovantes. XXXXIII victimae summatim ex utraque
parte adhuc numerantur.
Gazae (unde imago adposita) ducenta loca ab
Israëlianianis nocte praeterita percussa sunt, inter quae vel
sedes ministri primarii Palaestiniensis Ismail Haniya et domus
Hamae ducis cuiusdam in profugorum castris Jabalyia: ubi missile
per anteriorem parietem penetravit omnia intus ad nihilum
reddens, triginta homines necnon aliquot pueros in frequentissima
insula vulneribus afficiens. Etiam Rafae complura missilia
coniecta sunt, ut cuniculi armis transferendi sestinati
destruerentur. Nuntii exercitus Israëliani dixerunt minime
armatos a fautoribus Hamae differre omnesque legitime
adgrediendos esse; fere omnes rochetas Palaestinensium longo
ictui aptas deletas esse, sed multas radio breviores destruendas.
Neglecta Israëlianorum adgressione, ex Gaza LX missilia in
Israëlis fines coniecta sunt, quorum aliud tholo ferreo,
recentissimo defensionis instrumento, impeditum est quominus
caput Telavivum percuteret, aliud in oppido maritimo Ashdod
multos homines vulneravit, alia alibi milites atque aedificia
damnis affecerunt.
Subito dux Hamae Khaled Mashaal colloquia cum auctoritatibus
Aegypti, Turciae et Cataria habuit, ut sibi socios compararet.
Regimen Israëlianum LXXV milia militum subsidiariorum
proficiscendo parata esse iussit invasionis terrestris gratia.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|