Annus
2 0 1 2


DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS

De Pontificia Academia Latinitatis

Saturni die Benedictus XVI motu proprio condidit Pontificiam Academiam Latinitatis ad fovendam diffusionem et cognitionem linguae Latinae; cuius institutionis Praeses nominatus est Ivanus Dionigi Professor et Rector Universitatis Bononiensis, Pisaurensis, docens Litterarum Latinarum, Secretarius Dominus Robertus Spataro qui docet Litteras Christianas Antiquas Graecas apud Universitatem Pontificiam Salesianam. Quo consilio capto satis constat ex litteris Apostolicis motu proprio datis Pontifici cordi esse “ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campo”.

Quamquam a Pentecoste Ecclesia omnibus linguis locuta est, tamen Graece ac Latine primi Christiani inter se communicaverunt sermonibus omnibus cognitis. Subverso imperio Romano, lingua Latina perrexit in opera Theologiae, Liturgiae, Patrologiae, in ius Canonicum. Qua re etiam nostra aetate “Latinae linguae cultus et cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt”. Cum in cultu hodierno studia humanarum litterarum neglegantur, in nostro orbe non solum scientia et technologia locum habent sed etiam renovatum studium quod exerceatur apud instituta ecclesiastica nec non in nationibus quibus radices Graecae et Romanae desint, immo adtineat ad iuvenes quibus cultus et mores omnino diversi ac nostris sint.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae