Magna procella Civitates Unitas procumbit
Magna procella Civitates Unitas procumbit
Omnes toto orbe
aciem hesterno die Novum Eboracum intenderunt, ubi tempestas
“Alexandra” (Sandy) nuncupata epicentrum
habitura esse putabatur. Imagines televisificae magnam vim
ostenderunt quae in Americae litus spectans inter septemtriones
et orientem solem incidit. Undae levabantur aliqua metra et vicus
Manhattan inundabatur usque ad genua. Qua re scholae,
universitates et nummis mercandis sedes (Wall Street)
clausae sunt. Etiam vehicula publica retenta sunt.
Praeses Baracus
Obama hortatus est cives ut praeceptis auctoritatum
obsequerentur: manendum domi esse, si necesse, aedes
relinquendas. Vim electricam posse deficere; propterea vestibus
spissis tegi opus esse atque cetera remedia apparanda esse.
Civitates Unitas iam peiores calamitates susceperunt, ut ait
Obama ad cives confirmandos.
Post noctem qua
tempestas ad summum gradum pervenit, hodie gravissimum discrimen
transisse videtur; omnia vastata et detrimenta ingentissima
accepta sunt praesertim in civitatibus Novo Eboraco, New Jersey,
ubi “status magnae calamitatis” a Praesidente Obama
declaratus est; etiam Maryland, Carolina Septentrionalis,
Virginia occidentalis, Connecticut, Pennsylvania multa damna
passa sunt. XVII saltem perierunt. Ad summam quingenties centena
milia sine vi electrica manserunt , sed lentissime res in melius
mutatur. Magna procella nunc “tempestas tropica”
nominata est vel etiam “perfecta” cum in aere Novi
Eboraci convenisset mutationem caeli adversam ex septentrione
advenientem. Minae permanent: Civitas New Jersey omnino sub aquis
est. Interea praeconium comitiale intermissum est. Post septem
dies comitia de Praesidentis electione habebuntur; incertum est
an tum damna expletura sint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|