Autocinetum displosivum Beryti diruptum est
Autocinetum displosivum
Beryti diruptum est
In Libano belli civilis eventus tragici
redire videntur, cum ante biduum autocinetum pyrobolo dolose
instructum, explosum Beryti in vico incolarum Christianorum
Ashrafieh nominato, magnam caedem effecerit. Ob insidias VII
perierunt et etiam Wissam al Hassam, dux occultae securitatis
munerum, qui investigationi de petitionibus tromocraticis in
Terra Cedrorum a Syriacis patratis operam dederat. Episcopo urbis
capitis timor est ne Libanenses in discrimen Syriacum trahantur.
Petitio ab auctoritatibus Damasci reprehensa est necnon a
factione Siita Libanensi Hezbollah, sed factionis Sunnitae
fautores vehementer tumultuati sunt. Qui iam fuerat in Syria
rector religionis Sunnitae Saad Hariri affirmavit Assad auctorem
insidiarum esse.
Diruptio effecta est apud Forum Sassin, a
quo non longe sinus Christianorum est. Eodem prope loco ante XXX
annos Bashir Gemayel, Praeses electus, nondum in munere
constitutus, pyrobolo disploso tempore gravissimo belli civilis
necatus est, e sede factionis Christianae Phalangis cum exiret.
Diruptio tam vehemens fuit ut in viae bitumine cavum
perforaverit unum passum latum. Numerus mortuorum, ut putatur,
aucturus est, cum, ex LXXXVI sauciatis, complures se graviter
habere feruntur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|