Annus
2 0 1 2


De animosa puella et abiectis sicariis

De animosa puella et abiectis sicariis

Malala Yusufzai, adolescens XIV annos nata, gravibus vulneribus laborat: nam in autoraeda scholastica die IX mensis Octobris scelesti in eam sclopetaverunt in valle Swat, regione Pakistana. Nunc puella, cuius ex cerebro sphaerula ferrea a chirurgis extracta est, in nosocomio Rawalpindi iacet, unde extra patriae fines curandi gratia forsitan transvolabit. Praesidens rei publicae Pakistaniae animosam puellam visitavit, quae dicitur die Solis primum modice manus pedesque admovisse.

Facinus ab armatis Talibanis perpetratum est, nam neglecta aetate puerili Malala tam vehementer iam diu pro sua puellarumque omnium libertate et institutione contendit, ut signum omnibus muslimis facta sit; die Solis in tota Pakistania pro eius valetudine oratum est.

Nuntius Talibanorum narravit manipulum interfectorum insidias ante nonnullos menses puellae paravisse ac duobus iuvenibus mandavisse, ut iter cotidianum adolescentis accurate discerent et homicidium ante condiscipulas, haud longe a militum statione, perficerent; duae puellae levius a sicariis vulneratae sunt.

Si quis auctoritates ad scelestos comprehendendos adiuverit, ab regimine magnam pecuniae vim accipiet; magnus est huc usque numerus virorum ab indagatoribus in vincula coniectorum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae