De tumultu Pakistano
De tumultu Pakistano
Tumultus adversos
Americanos ab extremarum partium Islamicis in nationibus Arabicis
non intermissi sunt; his diebus etiam Pakistania odio incensa
est. Priore die Veneris quem auctoritates indixerant dicatum
iri ad Prophetam colendum, vehemens reclamatio erga pelliculam
filmicam blasphemam inscriptam “De Muslimorum innocentia”
idemque erga lepidas imagines in Francogallia de Mahometo editas
exorta est. Urbs apud portum quae maxima est rei publicae
Pakistaniae Karachi ferro ignique a tumultuantibus vastata est;
in proeliis cum custodibus publicis commissis XX saltem
perierunt.
Insequenti
die magna vis in alias urbes effusa est id est Islamabad
caput Pakistaniae, Lahore, Rawalpindi, Peshawar, quarum seditiosi
tabernas et autocineta adorti sunt. Maiore numero Karachi
perierunt, XII putantur, ex quibus etiam biocolytae. Qua in urbe
et aliqua cinematographea feruntur oppugnata esse, cum illic
pelliculae pertinentes ad nationes occidentales
praeberentur.
Constat autem quendam Administrum Pakistanum quam
maximis praemiis, C milibus dollariorum, Nakoulae Basseley
vitam operis filmici fautoris proposuisse. “Hortor etiam
fratres Talebanos et Al Caëdae ut una cum nobis hoc generose
perficiant”, ut ait Ghulam Ahmed, Administer Ferriviae
praepositus. Deinde confirmavit si sibi occasio esset, se suapte
manu illum occisurum fuisse, post quod factum nihil interesset si
suspenderetur. Nuperrime, post pelliculam blasphemam effusam, ad
monendos magis magisque omnes Prophetae irrisores, praemium
pecuniarium auctum est pro vita Salman Rushdie, versuum
scriptoris qui verba sacrilega evomens Mahometum offendisset.
Administri verba non effecerunt ut contentio animorum minueretur:
etiam hesterno die reclamationes permanserunt nec alibi
desierunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|