Annus
2 0 1 2


Syriam in locis desertis probare arma gasi venenosi

d.16. m.Sept. a.2012, h.08:29

Bellum civile

Syriam in locis desertis probare arma gasi venenosi

Speculum Hammaburgense (DER SPIEGEL) accepit exercitum dictatoris Syriaci Baschar al-Assad in regione desertâ prope Beroeam (Aleppo) sitâ probavisse armorum systemata, quibus gererentur granata gasi venenosi.

Assad praeses Syriae (imago archivi): Praesto sunt magnae copiae gasorum venenosorum.

Hammaburgo ex urbe – Praefecti militum Iraniani, quos esse vigiles revolutionis verisimile est, dicuntur helicopteris in illam regionem allati esse: Exercitus dictatoris Baschar al-Assad dicitur mense Augusto exeunte probavisse systemata granatorum gasi venenosi gestatoria.

Hoc saltim affirmatur a variis testibus. Probationes factas esse prope centrum arma chemica investigandi, quod situm est prope Safiram, in oriente Beroeae (i.e. Aleppo) metropolis oeconomicae. In locis desertis, quae appellantur Diraiham, prope vicum Chanasir, e phractocinetis1 et aeroplanis proiecta esse quinque sexve granata non completa, quae apta essent ad chemicas substantias pugnatorias.

Probari sarinum et tabunum et yperitam

Centrum Safirense habetur pro Syriae officinâ arma chemica probandi omnium maximâ. Quae in tractu collium aedificata officialiter appellatur „Centrum investigandi scientificum". Investigatores Iraniani et Boreocoreani referuntur operari in hôc complexu aedificiorum obserato, in quo occidentalia officia secreta nuntiant fabricari gasa venenosa, quae nuncupantur sarinum et tabunum et yperitam sive gasum sinapium, ibidemque probari bestiis adhibitis.

Mensibus proximis praeteritis numerus vigilum huius officinae denuo exauctus est plus centum militibus electis quartae divisionis cataphracticae2. Item allata esse generatra3 magnasque copias benzini diseliani, ut etiam seditiosis impetum facientibus sufficeret fluentum electricum ad refrigerationem servandam.

Seditiosi sperant copias Americanas officinam custodituros esse

At seditiosi nolunt expugnare centrum investigandi: Quidam praefectus militum in aliquo vico prope sito versans, qui transfûgit ad Exercitum Syriae Liberum, dicit haec: "Nos speramus copias Americanas hanc officinam esse custodituros. Neque volumus dictatoris asseclas his armis usuros esse neque post eius ruinam eademque incisura esse in manûs radicalium4."

Syria refertur in numerum civitatum, quae maximas habeant copias gasorum venenosorum totius mundi. Medio mense Augusto Barack Obama praeses US-Americanorum praesidem Assad clarê et apertê monuerat, si regimen Syriacum in conflictu Syriaco uteretur armis chemicis vel biologicis, Civitates Unitas responsuras esse actione militari.

1 *phractocīnētum, -ī n. theod. Panzer; angl. Tank
2
dīvīsiō *cataphractica theod. Panzerdivision; angl. tank division

3 *generātrum, -ī n. theod. Generator; angl. (electric) generator

4 *(homō polīticus) *rādīcālis theod. Radikaler; angl. radical

 

Hanc relationem d.16.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Bürgerkrieg – Syrien testet Giftgaswaffen in der Wüste".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae