Summus pontifex nuntius de pace in Libanum advenit
Summus pontifex nuntius de pace in Libanum advenit
Summus Pontifex die 14 mensis Septembris
XXIV iter pontificatus incepit triduum in Libano moraturus
tempore quo Muslimi Africae Septemtrionalis et Medii Orientis ira
odioque incensi sunt ad obsidendas Unitarum Civitatum Americae
sedes ob pelliculam blasphemam Mahometum offendentem. Venio
nuntius de pace ait Benedictus XVI conveniens Beryti tres
praesidentes trium religionum. Post bellum civile iam
Libanenses prope in pace esse. Quam condicionem pro exemplo
accipiendam esse omnibus gentibus Medii Orientis; sed huius
generis aequilibritatem valde fragilem patefieri: eam confringi
posse, ut arcum nimium tensum. Beryti ubi Pontifex benigne
acceptus est, status rerum quietus ostenditur sed in oppido
Tripoli, in ipsa terra Lybanensi, mortuo seditioso, unda
rebellionis Muslimorum ingentissima videtur. Totum iter
pacem petit iisdem locis ubi animorum intensio ac vis praevalent;
Pontifex autem numquam in dubio fuit de itinere suscipiendo,
Pater Fridericus Lombardi Vaticani relator declaravit. Eodem die
Benedictus XVI Harissae subscripsit Adhortationem: Ecclesia
in Medio Oriente quae praebita est Episcopis,
auctoritatibusque ceterarum religionum. Quo documento serendum
est colloquium cum ceteris fidelibus ut suam quisque religionem
colat. Praeter ceteros, XXV milia adulescentium sive Christiani
Maroniti sive Islamici magno clamore plausuque Pontificem in foro
Bkerbkč consalutaverunt: Benedictus hortatus est Christianos ut
quaererent concordiam sub nomine Christi, Islamicos ut una cum
ceteris vitam futuram instituerent.
Secundo die itineris Pontifex in sermone
habito apud Sedem Praesidentialem benedectione donavit Libani et
totius regionis Medii Orientis incolas. Praeter Praesidentem
Libani Gen Michel Sleiman auctoritates rei publicae et religionum
adfuerunt. Coram conventu Benedictus XVI elocutus est. Praeside
comitante hanc arbusculam cedri Libanensis, signi vestrae terrae
sevi; ut rami robustiores reddentur adsidua opera, sic de pace
speratur, quamquam cives huius regionis dolores partus numquam ad
finem perducti norunt. Qua re caeleste auxilium vobis invoco .
Amovenda est cuiusvis generis violentia. Cur deus hanc terram
elegit tot cruciatibus datis? Ut testimonium fiat de quaerenda
pace et concordia. Ad summam qui Deo credit, non potest
cuiquam vim afferre.
Tertio die inter Sacrificium Eucharisticum
Pontifex Ahortationem Episcopis dabit. Post meridiem reditus
decretus est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|