Quomodo quattuor foede in Sabaudia perierint
Quomodo
quattuor foede in Sabaudia perierint
Quattuor qui perierunt caede confecta priore
die Mercurii in Sabaudia occisi sunt in capite acceptis ictibus
teli ignivomi, ut ait Henricus Maillaut, quesitor oppidi Ennesiae
(Annecy). Inspectiones secti cadaveris ostenderunt illos
iterum vulneratos esse sed omnes interisse duplici plaga in caput
infixa. Nihil aliud ab eo vulgatum est nisi quod cadavera quam
primum propinquis reddentur. Interea familiares in Francogalliam
a Britannia pervenerunt ut solacium duabus puellis praeberent
quae mire neci superfuerunt . Quarum parentes occisi sunt, pater
Saad al Hilli, civis Britannicus ab Iraquia oriundus, mater
Ikbaal, sed etiam ava et birotarius forte illuc praeteriens.
Certa agnitio ab ipsa puellula quattuor annorum effecta est quae
a corpore matris tecta incolumis evaserat, soror autem octavum
annum agens graviter sauciata est. Quaesitor declaravit prope
divinitus puellulam maiorem aetate superfuisse vulneribus
illatis, quae adhuc in nosocomio sopore morboso iacet, apud quam
propinqui et publici custodes adsunt constanter ad eam tuendam.
Quae infandae caedis causa est ? De
hereditate privata ultio putatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|