Annus
2 0 1 2


De puellula comprehensa in Pakistania

De puellula comprehensa in Pakistania

Die Veneris superiore apud Islamabad caput Pakistaniae puella Christiana XI annorum affecta morbo Downico a custodibus publicis comprenhensa est cum  blasphemiae accusata esset, quod, ut videtur, X paginas libri (Noorani Qaida) apti Corano discendo exussisset. Ipsa in carcere puerorum manebit, quoad diiudicatum erit utrum res vera an falsa sit. Si puellula sons iudicetur, ad custodiam perpetuam vel immo capitis condemnari potest, ex lege valde controversa de blasphemia.

Ut scriptum est in actis diurnis loci, primo custodes publicae securitatis recusaverunt quominus delationem acciperent , cum manifestum esset puellae impedimentum: sed exorto tumultu , a turba reclamantium interclusa via principali regionis Kashmir, cum sedes biocolytica obsessa esset, post actum denuntiandi cuiusdam viri die Iovis traditum, insequenti die puellula domo a nonnullis feminis corporis biocolytici ablata est atque in carcerem minorum aetate traducta.

Consociatio “Christiani in Pakistania” accusationem repulsat declaratque in ea regione Islamicos extremarum partium sectatores Christianis continenter minari. Extremistae, cum fecissent ut puella in carcerem includeretur, etiam adurere eius pagum voluissent. CCC incolae vici ob minas in se iactatas effugere coacti sunt . Societas favens minoribus partibus nationis auxilium praebuit iis qui inviti domos dereliquerunt.

Ex actis diurnis compertum est Consiliarium Primi Administri Concordiae Nationis praepositum Paulum Bhatti Catholicum patrocinium puellae paravisse et inquirere coepisse de iis qui custodibus institerunt. Ille etiam auxilium postulavit principes Muslimos illius regionis ut res in sua potestate haberent et sediotiosos coërcerent. Ipse frater Pauli Bhatti superiore anno occisus est cum faveret legi blasphemiae reformandae. Qui operam dant ut iura humana defendantur petunt ut lex de blasphemia dissolvatur vel emendetur. Nihil aliud ascribi potest de re tam crudeli.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae