Kofi Annan se munere abdicavit
Kofi Annan se munere
abdicavit
Kofi Annan legatus Unitarum Nationum Coetus
etiamque Foederis Arabi, qui mense Februario praeterito curam
susceperat ut interpres pacis discrimen Syriacum solveret totius
orbis civitatum potentiorum subsidio confisus, a munere
abdicavit, cum actiones non accepisset ad auxilium ferendum. In
sua symbola quae inscripta est “Meum consilium ultimum”
Kofi Annan aperte scribit Barak Obama Praesidem Unitarum
Civitatum Americae et Wladimirum Putin, PraesidemRussiae tam
forti animo esse debere tantaque auctoritate ut Syriam servent;
nam difficilem tempestatem non instrumentis bellicis expediri
posse. Ex sententia peritorum de re politica iam Civitates
Americae, ut etiam Turcia, Arabia Saudita, Qatar, rebelles
adiuvant, quamvis auxilia non mortifera praebeant.
Concilium Commune Unitarum Nationum Coetus
hesterno die, exceptis Sina Russiaque praeter nonnullas
civitates, consilium cepit ut progredientem actionem bellicam in
Syria eodemque tempore inertiam Consilii de Securitate
reprehenderet propterea quod nullo modo Damasci adfuisset.
Interea res in dies graviores fiunt:
Damascus in potestatem militum regiminis redacta est, pyroboli
adhuc decidunt in urbes Emesam (Homs) et Beroeam (Aleppo)
ubi acerrime cotidie pugnatur; die Veneris ad orandum dedicato
Beroeae publicus concursus factus est ut regimini reclamaret.
Milia mortuorum belli intestini non iam enumerari possunt;
incolae a suo loco dimoti vicies centena milia computantur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|