Annus
2 0 1 2


HILLARY CLINTON MURSI CONVENIT

Hillary Clinton Mursi convenit

Hesterno die Hillary Clinton praeposita Publicis Negotiis Foederatarum Civitatum Americae Cairum, in urbem Aegypti caput, pervenit ut Mohametum Mursi, novum Praesidentem Aegyptiorum et auctoritates militiae et Administrum praepositum Exteris Negotiis conveniret. De quibus rebus cum iisdem tractandum erit? Nonnullae difficultates obstiterunt quominus Praesidens nuper electus exerceret munus, quia etiam dum regimen militare imperium occupatum post Mubarak exactum detineat; praeterea Summum Tribunal pertinens ad legitimam formam civitatis Senatum Islamicum dimisit cum tertia senatorum pars contra legem electa esset. Mursi autem decrevit ut rursum senatus conveniret. Prudenter callideque a Rectrice Administrationis Civitatum Americae transitioni ad democratiam et oeconomiae incremento favendum est, non neglecta facultate religionis eligendae nec iure minorum partium nationis.

Vespere cum Mursi iuncta dextera collocuta est. Ut videtur, ab ipsa centeni milliones dollarorum proponentur ad solvendum aes alienum et fovendas occupationes. Cras etiam Alexandriam adibit feminas et operum susceptores conventura, postea in Israël.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae