Annus
2 0 1 2


De Christianorum caede in Kenia effecta

De Christianorum caede in Kenia effecta

XVII Christiani perierunt ac saltem XLV vulnerati sunt: quae tristissima victimarum numeratio a duplici oppugnatione tromocratica hesterno die dissimili loco effecta exorta est. Prior impetus in Templo Cathedrali Catholico urbis Garissae, spectantis inter septentrionem et orientem solem factus est; alter in proxima Ecclesia. Etiam duo custodes publici perisse feruntur quibus arma ignivoma a tromocraticis ablata sint, ut globi contra plebem emitterentur. Duo extremistae Islamici, operto capite cucullo, duos pyrobolos granatos in Templum Princeps iniecerunt ex quibus unus tantum displosus est. Magna pars fidelium mortui sunt, X saltem, in altera Ecclesia non Catholica sed Anglica, ubi terroristae ictus ignivomos disploserunt; VI autem in nosocomium translati sunt.

Auctoritates Kenianae milites extremarum partium Somaliae accusaverunt nomine Shabaab, cum Consilium Summum Muslimorum Keniae impetus reprehenderet, declarans aedificia quae cuique religioni consecrata  essent servanda esse; eodem tempore participatum dolorem significare. Caedis causa militiae putantur in Somaliam missae contra sectatores societatis Shabaab ad proeliandum ab urbe Garissa quae abest CXL kilometra a reipublicae Somalae finibus.

Sancta Sedes horrore et magna cura se perfusam esse conclamavit. “Impetus facere adversus Christianos congregatos ad orandum die Domini in Ecclesiis ratio validissima videtur ad odium et pavorem effundendos” ut ait Pater Fredericus Lombardi.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae