Removal of Paraguay'
Non placet amotio praesidentis Paraguaiae
Regimina Argentinae, Brasiliae et Uraguaiae iram suam
enuntiaverunt ob praesidentem Paraguaiae Ferdinandum Lugo amotum,
primum sinistrae parti faventem eius nationis (quem in
imagine adposita acriter cum diurnariis eloquentem aspicere potes):
quem Veneris die fere omnium consensu senatus accusavit cruenti
exitus perturbationis publicae, qua XVII homines interierant.
Friderico Franco, Ferdinandi antea vicarius, munus praesidentis
confestim commissum est: qui proclamavit nullam democraticae
regulae violationem exstitisse et secundum legem consilium illud
captum esse; confessus est inde discidia cum finitimis nationibus
exorta esse, quarum cum praesidentibus quam primum collocuturus
sit rerum explicandarum gratia.
Quod haud facile fore videtur: Argentinae praesidens iam dixit
regimen suum repentem mutationem minime agniturum esse, Brasiliae
minister rerum externarum petiit ut apta poena Paraguaiae novi
rectores afficerentur, Aequatoriae praesidens palam de democratia
oppugnata loquitur, Hugo Chavez Venetiolanus novum praesidentem
illegitime creatum appellat; Colombiae, Mexici et Chiliae nuntii
conqueruntur, quod tempus praesidenti defuerit pro se dicendi.
Cautius Hispaniae et Civitatum Americae Unitarum regimina
eloquuntur, democratiae principia servanda esse admonentia.
In
perturbationibus in regione orientali Canindeyu die XVI mensis
Junii, custodes publici a praesidente Ferdinando Lugo missi cum
agricolis eorumque familiis terras occupantibus proelio commisso
magna caedes utrimque facta erat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|