Annus
2 0 1 2


De Graecorum suffragiis et pavore

De Graecorum suffragiis et pavore

Discrimen oeconomicum gravissimum: antequam Europa novum aes alienum mutuum concedat, XI miliardis euronum opus est ut res nummariae publicae reficiantur. Interea res politica in nebula vagari videtur. Quae partes inter se certabunt ut plura suffragia adipiscantur? Ut a politicorum negotiorum periti existimatur, pars Nova Democratia candidati Samaras fortasse maiorem numerum suffragiorum consequatur; quae fertur socias habitura esse partem socialisticam Pasok candidati Venizelos et factionem sinistram democraticam Dimar petitoris Kouvelis. Sed quaestio permaneat, cum periculum sit ne haec coitio infirma exstet in senatu, quamquam L sedes comitiales, ex suffragiorum lege, maioribus numero partibus dandae sunt. Nisi quid auxilii Europa Graeciae praebuerit, haec administratio ingentem copiam reclamantium in fora pertrahaet.

Non tamen potest praetermitti quin victrix factio sinistra extrema Syriza petitoris Tsipras e comitiis evadat, cui nulli socii sunt, ne communistici quidem, exceptis Kouvelis sinistrae democraticae et rectore factionis dexterae Kammenos; qui tres recusant “memorandum” Europaeum, cum novum consilium ad Graeciam adiuvandam ab Europa fieri exoptent.

Dum Graeci ad nova comitia parantur, plurimi, pavore inopiae confecti, in argentariis depositam pecuniam ad se reducunt, cum iam sibi persuaserint ut drachma mox in ratione aeraria iterum esset. Alii domum nummos afferunt, alii eurones in dollaria vel libras sterlingicas vel aurum convertunt. A discrimine etiam elatio phyletica discriminatrix exoritur, id est odium adversus alienigenas; sectatores partium dexterarum extremarum Aurora Aurea Athenis magna vi saeviunt, advenas vulnerantes ac verberantes, nonnullis occisis. Incertum est quot suffragia haec factio extremae dexterae consequi possit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae