De discrimine oeconomico Europaeo
De discrimine oeconomico
Europaeo
“Angustiae oeconomicae non ad finem
perductae sunt” ait Egnatius Visco, moderator Argentariae
Primariae Italicae; multa emendanda esse ad fovendam Italiae
facultatibus fidem atque ad augendum proventum oeconomicum. Sed
perseverandum esse obsistere iis qui vectigalia ac tributa non
conferant; aes alienum Italiae quod est circiter centum
centesimam vigesimam partem (120 %), minuturum esse a proximo
anno. Eius sententia, etiam in ceteris nationibus Europae multa
reformanda sunt ut auctus celerior fiat et examine aequo
oeconomia publica et privata ponantur.
Res ad hoc tempus maxime aptae sunt
praesertim cum Hispania feratur centum miliarda euronum auxilium
petitura esse: quae fenori dabuntur argentariis ad servandum
statum nummarium rei publicae Hipaniae pro reformatione
pecuniaria. Iam difficillimam condicionem Graeciae novimus, ad
quam servandam mille miliarda opus sint; nonne Italia in
eandem difficultatem pecuniariam incurrit? Sunt qui putent
trecenta miliarda danda esse Italiae auxilio; sed, ut videtur,
conservatione rei publicae Hispanicae unda longa discriminis
vitanda est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|