Annus
2 0 1 2


De novo terrae motu in Valle Padana

De novo terrae motu in Valle Padana

Die 20 mensis Maii vehemens quassus magnitudine gradus quinque et nonas partes ex ratione metiendi Richteriana, concubia nocte incolas Italiae Septentrionalis, praesertim provinciae Ferrariensis et Mutinensis in regione Aemilia e somno excitavit; quibusdam mortuis, ex quibus operarii nocte laborantes, antiqua monumenta ac veteres casae dirutae sunt vel magnum detrimentum acceperunt. Post id tempus cives terrarum quae maxime concussae sunt in tabernaculis et in autoraedis pernoctant territi a quassibus vel coacti domibus deletis et fatiscentibus. Cum multae domus fabricatoriae corruerint, plurimi opere carent. Sed quod pessimum est, quassus graduum minorum continui fuerunt usque ad diem 29 mensis Maii, cum tertia hora novus concussus magnitudinis prope paris ac primi iterum cives vexavit atque occidit: XVII perierunt ex quibus alii X operarii, in fabricis dirutis mortui; leges de securitate in officinis aedificandis, ut videtur, neglectae sunt: nam res a magistratibus investiganda est.

Usque ad hunc diem concussus non remissi sunt: circiter MCL instrumento sismographico numerantur. Societas de Tutela Civium auxilio est affectis detrimento; et plurimi privati nummos offerunt pro calamitosis; sed res publica fertur latere et negare statim pecuniam. Minister Primarius Monti pollicetur neminem derelictum iri: ut indigentibus opera detur, pretium benzinii auctum iri; cives autem cautionem de terrae motu providere et vectigalia solvere mense Septembri posse. Interdum latrones rebus aliorum adversis abusi, domos derelictas spoliantur. Praeterea incertum est quando motus terrae desiturus sit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae