De Aegyptiorum suffragiis
De Aegyptiorum suffragiis
Ut instrumentis Aegyptiorum communicationis nuntiatum est, a tabellarum computatione, cum oporteat eligere alterutrum inter duos petitores, constat in novo suffragio decretorio Mohametum Mursi, candidatum partium quae nominantur Fratres Mahometani, de principatu decertaturum esse cum Amheto Shafiq, iam praefecto aëronauticae, administro parumper veteris regiminis, partium quae praesidenti rei publicae Aegypti, deiecto dignitate, Hosni Mubarak, sed etiam regimini militum quod nunc dominatur, favent .
Quamquam non omnia suffragia habita diebus XXIII et XXIV mensis Maii, plane numerata sunt , iam exstat Fratres Mahometanos parvo numero praesidentis Moubarak factionem superavisse.
Nova comitia habebuntur diebus XVI et XVII mensis Iunii. Uter civibus minorum partium iisque qui nullum suffragium tulerunt persuadebit? Nam frequentia suffragiorum ad dimidiam civium partem pertinuit.
Ut putant politicorum negotiorum periti, res novae sed incertae cum vetere dominatu contendent; laici cum Islamicis, civiles cum militibus, cum eorum mores et regimina contrarii inter se sint . Quamvis praeses Mubarak a populi seditione exactus sit, veteris rectoris dominatus populi suffragiis redire possit. Seditio Fori Tahrir iam longinqua videtur. Periculum est ne bellum civile acrius quam anni acti exoriatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|