Annus
2 0 1 2


PYROBOLUS ANTE SCHOLAM DISPLOSUS EST

Pyrobolus ante scholam displosus est

Mane Brundisii in urbe Italiae Meridionalis pyrobolus displosus est apud Scholam Ad Instituenda Munera Socialia dicatam “Franciscae Morvillo Falcone”; discipula sedecim annorum obiit diruptione laniata, alii V sauciati, inter quos altera puella in mortis discrimine manet cum graviter vulnerata sit, aliique leviter acceptis plagis a nosocomio dimissi sunt. Investigatores machinamentum exstructum esse satis facile putant tribus vasis gasariis ac displosum instrumento tempori praestituendo. Sunt qui existiment mafiam ream sceleris fuisse, cum schola dicata sit mulieri iudicis Ioannis Falcone qui una cum ea necatus sit insidiis mafianis apud Panormum abhinc viginti prope annos. Sed ab auctoritatibus nulla sententia prudenter excepta est. Num potest omnino petitio tromocratica recusari? An facinus viri insani?

Dubium non est quin sontes occidere voluerint, quoniam ea hora quaedam puellae in scholam inibant. Potuit magna caedes fieri: nam post aliqua temporis minuta omnes alumni adventuri erant. “Quoquo modo se res habent, quod factum est ut scelus tromocraticum atque intolerabile ostenditur, quia terrorem universis iniecit ”, ait Petrus Grasso magistratus praepositus mafiae repugnandae. “Reos inveniemus” fertur Anna Maria Cancellieri Administra negotiis praeposita declaravisse, quod omnes sine dubio exoptant.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae