Annus
2 0 1 2


De reactorio atomico concluso in Iaponia

De reactorio atomico concluso in Iaponia

Die hodierno post meridiem, iam nocte ex hora loci, reactorium atomicum Iaponicum opere fungi desiit apud Tomari in insula Hokkaido, ultimum ex LIV quae operantia manserant post ergasterii atomici calamitatem effectam apud Fukushima mense Martio praeteriti anni, terrae motum et subaquaneam perturbationem sebsecutam.

Usque ad hunc atrocem eventum electrica vis educebatur duobus prope partibus ab officinis atomicis quibus Regnum Iaponicum amplius quam ceterae nationes exceptis Francogallia et Civitatibus Americae Foederatis usum est. Usque ad hoc tempus amissio suppleta est maiore copia consumpta petrolei, gasii liquefacti et carbonis fossilis, sed , adveniente aestate, fieri non potest quin Iaponia vi electrica indigeat.

Opera reactorii intermissa est ut recognitio fieret de securitate; idem etiam ceteris, quamquam non laesis, impositum est. Opus conservationis producendum erit septuaginta dies; quo facto, ergasterium atomicum nuntiatur ad usum iterum posse aptari, quod tamen incertum est. Adhuc nullum reactorium ad operam revocatum est. Vis irradians et egressiones coactae post calamitatem effecerunt ut toto orbe sed praesertim in Iaponia mutatio consilii a civibus de vi atomica exoriretur. Hodie centeni, in viis urbis capitis Tokio, iter fecerunt ad reclamandum de re. Auctoritates complurium muncipiorum iam recusaverunt quominus officinas atomicas iterum acciperent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae