De fuga Sinensis luminibus orbati
De fuga Sinensis luminibus
orbati
Quamquam caecus aegrotusque vir Sinensis
nomine Chen Guangchen, dissidens, qui causarum actor omnia per se
ipse didicit, e carcere dimissus abhinc biennium, deinde domi
detentus, ingenio ipsaque aegritudine usus est ut a custodibus
effugeret. Nam narratur iam diu in lecto iacuisse; quod consulto
videtur egisse ut custodiam laxaret neque quis se absentem
animadverteret. Res bene successit. Nam media nocte subsequenti
priorem diem Solis a pago Dongshigu evasit. Ab altero dissidenti
ille existimatur Pechini morari in tutela ac praesidio legatorum
Civitatum Foederatarum Americae vel etiam in sede Legationis.
Tota familia avulsa a civitate diutius vitam agit. Praeterito
anno filia sex annorum prohibita est ire ad ludum, nunc autem
tres custodes eam continenter sectantur, sarcina perquisita, nec
post scholam ei licet domo exire.
Defensor quadraginta annos natus in vincula
coniectus erat cum operam dedisset ut abortus coacti tollerentur.
In taenia visifica vulgata hesterno die in interrete Ministro
Primario Wen Jiabao alloquitur, narrans de vi et de familiaribus
verberatis rogansque eum ut confecta investigatione circiter LXXX
vel C homines eius familiam insecuti de vi accusentur.
Omnia fiunt in tempore gravi, satis ambiguo
de re politica, ante Conventum Factionis Communisticae. Hodierna
aetate maiore libertate quam sub regimine principis Deng Xiao
Ping cives Sinenses vitam agunt sed instrumenta ad reprimendam
dissensionem non desunt. Primi familiares mala patiuntur. Post
fugam dissidentis Che, frater a custodibus comprehensus est,
aliique eius familiae in magno discrimine versantur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|