De Sinae Russiaeque exercitationibus navalibus
De Sinae Russiaeque
exercitationibus navalibus
Sina et Russia, hodierno die, viribus
coniunctis, apud litus Sinense Orientale in mari Flavo
exercitationes navales inceperunt biduum vel, ut alii putant, VI
dies continuaturae. Quae existimantur nationum finitimarum
simultates suscipere posse; nam Iaponia, exempli causa, sibi
vindicat quasdam insulas Maris Sinae Orientalis; aliae autem res
publicae insulas apud oras Sinae Meridionalis, ubi venae petrolei
et gasii inventae sunt.
Exercitationes non solum ad defensionem
aëriam et maritimam sed etiam ad actiones bellicas
antitromocraticas et contra piratas spectabunt. Moscovia sedecim
navibus et duobos navigiis subaquaneis adhibitis interest,
Pechinum quattuor navibus bellicis paratis.
Scripsit Lydia Ariminensis
|