2la016
De nomadum secessione in Mali
Motus Nationalis Liberationis regionis
Azawad in Mali nuper renuntiavit hanc partem Africae
Septentrionalis suis legibus uti; quod declaratum est in situ
interretiali Motus (MNLA), sed Unio Africana id
infirmavit, admonens ceteras nationes ne ratam haberent novam rem
publicam. Quae regio sedes nativa est nomadum desertorum quibus
nomen est Tuareg, qui seditioni favisse putantur. Rebelles iam in
sua potestate territorium amplius quam Francogalliam habere
feruntur, inclusis urbibus Kidal, Gao et Timbuctu, capite antiqui
et opulenti regni. Ut videtur, auxilio seditiosorum fuerunt
Muslimi secuti severiorem legem Coranicam, auctore Al Caëda, cum
res publica Malensis mitiore iure Islamico regitur.
Bellum civile iam publicum discrimen
suscepit, maxime de pueris. Periculum quo versantur LX milia
puerorum effecit ut societas proclivis ad humanos sensus
cognominata“Terrae hominum” (Terres des hommes)
in miseriis infantes sublevarent qui, incepta seditione, in
campos profugis recipiendis rerum publicarum Burkina Faso et
Mauritaniae confugissent. Ad quod eventum adversum etiam nutritio
defectiva diuturna accedit ob inopiam terrarum Malensium.
Nuntiatum est ab “Amnestia inter gentes” (Amnesty International)
rem publicam proximam esse calamitati humanae; partem
Septentrionalem Malensem in omnium rerum confusionem demergi:
plura dena milia familiarum ad nationes finitimas vel ad partem
Meridionalem fugae se commisisse; eodem tempore homines Tuareg
effugisse nuntiantur ab urbe capite Bamako in liberam regionem
versus.
Scripsit Lydia Ariminensis
|