Curdae mulieres occisae
De Curdis in Turcia reluctantibus
Quindecim mulieres, omnes sociae Factionis Laboristicae
Curdistaniae, occisae sunt dum cum Turcicis biocolytis
proeliantur: cruenta caedes in regione Bitli perpetrata est, ubi
Curdi pro libertate pugnant, ut a regimine Ancyrano secedant.
Mulieres enim virorum more apud populum illum militare solitae
sunt.
Curdi, novi anni principium iuxta ephemeridem suam
celebrantes, catervatim contra regimen Turcicum per fora viasque
reclamaverant. Ante paucos dies tredecim homines, quorum septem
rebelles, sex astynomi, in provincia Sirnace interfecti erant;
Amidae, in urbe plerumque Curda, in viis dimicatum erat et
custodes publici vaporibus lacrimigenis multitudinem repulerant.
Ab anno MCMLXXXIV myriades victimarum in Curdorum pugna pro
libertate numerantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|