b+
De puerorum caede in cuniculo
In pagi Vallesiae cuniculo, quod Sirrum oppidum attingit, die
Martis immanis calamitas viaria facta est: raeda enim Sedunum
versus iter agens LII periegetas transportans, quorum magna pars
pueri et puellae tertium et decimum annum agentes erant, ob
ignotam causam de via devertit et cuniculi pariete illiso
subversum est. XXII adolescentes, sex adulti interierunt, ceteri
gravibus vulneribus affecti in nosocomium advecti sunt. Omnes ex
duobus vicis Flandris in nivibus Alpinis dies feriatos egerant.
Ambo viri, quibus raedam gubernare contigerat, interierunt.
Turma adiutorum in locum stragis confestim accurrit totamque
noctem auxilium tulit: numquam tanta calamitas in Vallesia
memoratur. Aliquot psychologi ab auctoritatibus Helveticis missi
adsunt, qui victimarum parentibus et propinquis solacium
afferant. Minister primarius Belgicus Helius Di Rupo luctu
perturbatus in Helvetiam celeriter se contulit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|