Annus
2 0 1 2


DISCIPULAE ARABIAE SAUDITAE UNIVERSITATIS REBELLAVERUNT.

Discipulae Arabiae Sauditae Universitatis rebellaverunt

Imagines impressae telephonio mobili per interrete vagantur missae a discipulis Universitatis oppidi Abha quod in regione spectanti inter meridiem et occasum solem, finitima rei publicae Arabiae Felicis (Yemen) situm est. Priore die Mercurii VIII milia discipularum Universitatis proelio cum feminis custodibus religionis congressae sunt; nam, ut ait Administer Publicae Saluti praepositus, LII sauciatae sunt, quarum XXII apud valetudinarium ob vulnera accepta curantur. Fama est alteram puellam obisse ob morbum comitialem, alteram abortum passam esse, qui rumores ab Iranicis effusi, ut videtur, dubii sunt, praesertim cum rem publicam Islamicam admodum hostilem esse adversus regnum Arabiae Sauditae notum sit.

Utique nova seditio signum facta est “veris Arabici” est quippe cum usque ad hoc tempus regimen rebellionem diffundi vitaverit. Motus a miseris condicionibus Studiorum Ordinis Litterarum et Magisterii ortus est qui salubritate et instrumentis caret; praeterea puellae vexantur a custodibus addictis Securitati, cum Universitas corrupte a rectore administretur. Iam priore die Martis lis exarserat de purgamentis relictis; puellae in custodes lagoenas et vascula metallica iniecerunt; insequenti die recusaverunt ne expurgarent: omnia loca squalore sordeque ubicumque plena. Custodes discipulas aggressae sunt fistulis hidraulicis et instrumentis extinctoriis usae. Deinde etiam feminae custodes religionis advenerunt, postremum corpus Publicae Securitatis. Sed puellae recedere nolunt. Quod optant est telephonio mobili uti, conecti interreti, se vestibus induere maiore licentia. Non praetermittendum est quin feminae in Arabia Saudita vehere autocineta, itinera facere viri iniussu, foris cum hominibus in via, in schola, in operis loco colloqui vetentur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae