2la010
De foedere Europaeo
confirmato
Ministri Primarii XXV rerum publicarum
Unionis Europaeae, exclusis regno Britannico et republica Ceca,
nuper foedus fiscale (Anglice fiscal compact)
pacti sunt ut publicus sumptus stabilis permaneat; etenim
consilia non solum de parsimonia adhibenda capta sunt, sed etiam
ut res oeconomica in melius mutetur.
Presidens Consilii Europaei Herman van Rompuy senatum
rerum publicarum, duodecim saltem, quod decretum est, ratum
habiturum esse valde confidit ut pecuniam ab Argentaria Praecipua
Europaea mutuam fenore tolerabili accipere possint. Ex foedere
constitutum est acceptorum et datorum parem rationem esse:
licebit non legem sequi nisi perraro, sic ut expensum quotannis
non maius quam dimidia centesima pars (0,5%) accepti sit. Aes
alienum singulis nationibus minuendum erit ita ut lacuna nummaria
non maior sit quam sexagesima pars ex centum proventus domestici
(Anglice: GDP) viginti annorum spatio. Quod difficile
est adsecutu, cum aes alienum Italiae duplum sit. Timor est, ne
res oeconomica iacens longo tempore permaneat nimio vectigalium
pondere, plurimorum coacta operis vacatione, carenti pecunia
argentariis commodata, operibus plerumque imminutis, aucto
petrolei pretio, civium diffidentiae habitu pervulgato.
Scripsit Lydia Ariminensis
|