Annus
2 0 1 2


Impetus extremus

Impetus extremus

Copiae Syriacae Homsam obsident, oppidum ubi rebelles maxima vi regimini resistunt: postquam insula Baba Amr die noctuque missilibus percussa est, apud stadium Bassel dimicatum est, deinde milites singula aedificia occupare coeperunt, arma et rebelles inquirentes. In insula quadringenti armati ad mortem parati sclopetationibus invasoribus animose repugnant. Centum saltem victimae computantur.

In maximo discrimine sunt diurnarii occidentales: diurnaria Britanna Marie Colvin et photographus Gallicus Remi Ochlik ante unam septimanam occisi sunt; compertum est Edith Bouvier et William Daniels, qui apud acta Gallica "Le Figaro" operam dant, vulneribus affectos evehi non potuisse. Photographus vero Britannicus Paul Conroy sauciatus Berytum confugit.

Ordo Nationum Unitarum retur LXXV centenos homines recentissimis undecim mensibus in Syria interfectos esse; legati Civitatum Americae Unitarum et Galliae deliberationem scribere conantur, quae etiam Sinensibus et Russis placeat, ut finis violentiae imponatur et auxilia incolis afferantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae