Annus
2 0 1 2


De navibus Persicis

De navibus Persicis

Magno clamore elato, instrumenta Iraniae communicationis nuntiaverunt duas naves bellicas Persicas, alteram liquidis vehendis, alteram venatoriam, satis vetustam, hesterno die in mare Mediterraneum ingressas esse ut ad portum Syriacum Tartus appellerentur. Navarchus classis Persicae gloriose declaravit naves imperium maritimum rei publicae Islamicae ostendere. Sunt qui existiment nihil novum nec dignum cura accidisse, iterum in anno, sed rerum complexio attente observanda est: societas mutuae utilitatis pacta est ab auctoritatibus Iranicis et Syriacis ad exercitationes navales fovendas. Administer Britannicus praepositus Exteris Negotiis affirmavit, ut scripsit etiam diurnarius Patrick Seale, parvum bellum sine proeliis fieri; interea auctoritates Americae Civitatum Foederatarum nuntiaverunt magnum numerum aėronavium sine pilotis pervolare in caela Syriaca ut ex alto despicerent impetusne custodes publici contra reclamantes facerent.

In terra Syriaca tamen verum bellum geritur: quinquaginta fere reclamantes perierunt his diebus in proeliis contra regiminis milites; in capite Damasceno iterum populus reclamat, cum exeunte mense Ianuario rebelles expulsi esse visi sint. Hesterno die, Zhai Jun, Administer Sinensis Exterorum Negotiorum Praesidentem Syriacum Bashar El Assad visit, exoptans plebis scitum proximi diei Solis de nova forma civitatis pluralismum allaturum esse. Sinenses, qui videlicet rectoris Assad regimini faveant, hortari rem publicam Syriacam et rebelles ut vim desinant ac suffragia quiete factum iri sperare. Sed discrimen oeconomicum ob interclusiones rerum commercialium auxit; mercatura impeditur pretiaque usque ad astra crescunt. Aegritudo etiam apud cives medii ordinis effunditur. Qua re magni interest Syriae ut trames maritimus ad Iraniam teneatur ad opes pecuniarias et militares adipiscendas.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae