Societatis Eternit domini condemnati sunt
Societatis Eternit domini condemnati sunt
Stephanus Schmidheiny, locuples vir Helveticus, et baro
Ludovicus De Cartier De Marchienne, patricius Belgicus aetate
provecta, ab iudicibus tribunalis Taurinensis ad sedecennem
captivitatem et copiosissimam compensationem condemnati sunt,
caedis ex voluntate perpetratae rei. Qui, ut domini societatis
"Eternit", habentur fraude neglexisse asbeston, quo
operarii in quattuor officinis Italicis nullam cautionem
adhibentes opera manufacta fabricare soliti erant, obnoxium
letiferumque esse: quod iam medici Britannici ante bellum
secundum mundanum collegerant et studiosi Americani post bellum
latissime comprobaverant.
Officinae "Eternit" non solum operariis sed etiam
eorum propinquis et concivibus mortiferae fuere, quia asbesti
fibriculae comis et indumentis adhaerent, minutatim per aëra
disperduntur, in bronchos pulmonesque insinuantur. Summatim adhuc
Casali Montis Ferrati, in oppido pedemontano, computatae sunt
MDCCCXXX victimae.
Tribunalis iudicium dignum est, quod per totum orbem
communicetur: nam eadem societas aliaeque non desinunt in
miserioris regionibus asbeston ex minis effodere eoque opera
manufacta fabricare.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|