Regimen laborat,
Regimen laborat, populus tumultuat
Diutissime duces factionum, quae regimen Hellenicum sustinent,
pactiones conficere conati sunt quibus novam versuram Graecia
faciat: nam res publica CXXX milibus milionum euronum eget ut
publicas impensas toleret. Parva factio dextera Laos quattuor
ministros a regimine revocavit, confirmans patriam a Germania
fractam esse; etiam duo ministri socialistici propter nimis
severas deliberationes sellas suas deseruerunt. Nihilo minus
observatores putant partem maiorem senatus Hellenici, faventibus
duobus maximis factionibus, consilia ad aes alienum ingens
levandum probaturam esse: ita Graeciam inter nationes eurone
utentes permansuram esse.
Pleraeque societates operariorum coniunctim reclamare
constituerunt contra regiminis consilia: operistitio biduo nuper
coepto Athenis turbae cum astyphylacibus conflixerunt saxa et
lagoenas igniferas in eos proicientes qui vaporibus lacrimigenis
responderunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|